— 86 —
XIX.
Me accuratius quam
Copernicum, et verius
quam Tychonem,
Terrae motum
negare
.
      Quapropter ego, in hoc tantum ab utroque dissentiens,
quod omnem motum verius quam Tycho, et
curiosus quam Copernicus, sim Terrae detracturus:
illam hic proponam hypothesin, quae omnium simplicissima,
et tam ad phaenomena intelligenda, quam ad
eorum causas naturales investigandas accomodatissima
esse videtur: ipsamque tantum pro hypothesi,
non pro rei veritate haberi velim.
Descartes PPh 86