— 85 —
      Ac certe, etiamsi respiciendo ad corpus hydrope
laborans, sit tantum denominatio extrinseca, cum dicitur
ejus natura esse corrupta, ex eo quod aridas
habeat fauces, nec tamen egeat potu; respiciendo
tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori
unitam, non est pura denominatio, sed verus error
naturae, quod sitiat cum potus est ipsi nociturus;
ideoque hic remanet inquirendum, quo pacto bonitas
Dei non impediat quo minus natura sic sumpta sit
fallax.
      Nempe imprimis hic adverto magnam esse differentiam
inter mentem et corpus, in eo quod corpus ex
natura sua sit semper divisibile, mens autem plane
— 86 —
indivisibilis; nam sane cum hanc considero, sive meipsum
quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me
partes possum distinguere, sed rem plane unam et
integram me esse intelligo; et quamvis toti corpori
tota mens unita esse videatur, abscisso tamen pede,
vel brachio, vel quavis alia corporis parte, nihil ideo
de mente subductum esse cognosco; neque etiam facultates
volendi, sentiendi, intelligendi etc. ejus partes
dici possunt, quia una et eadem mens est quae vult,
quae sentit, quae intelligit. Contra vero nulla res corporea
sive extensa potest a me cogitari, quam non facile
in partes cogitatione dividam, atque hoc ipso
illam divisibilem esse intelligam: quod unum sufficeret
ad me docendum, mentem a corpore omnino esse
diversam, si nondum illud aliunde satis scirem.
Descartes Med 85-86