— 87 —
XXX. XXXI. Prius et Posterius.

      Ipso nihil prius, quia est principium super omne et
ante omne principium; ipso nihil posterius, quia nullo pacto
ad aliud finitur, neque tanquam ordinatum ad ipsum tanquam
finem perfectionis, neque tanquam desinens in
ipsum tanquam in finem consummationis vel durationis,
sed ipse est ipsa optimitas, quae omne bonum terminat, et
qua optimum omne in unoquoque genere est optimum, et
secundum quam est unum optimum super omne genus,
quod idem est ipsa optimitas. Cumque sit ipsa aeternitas,
includit et terminat omnem durationis differentiam atque
temporis, finit omnem omnium transitoriorum durationem
non finitus; ea item quae aeterne durant, ipsius aeternitate
durant. Non ergo habet principium neque finem,
sed ipse est sine principio atque fine unicum et universale
principium atque finis, et consequenter primum et postremum
omnium, quo nihil prius neque posterius.
Bruno Sum 87