— 443 —
      Quia vero nihil deinceps sine imaginationis auxilio
sumus acturi, operae pretium est caute distinguere, per
quas ideas singulae verborum significationes intellectui
nostro sint proponendae. Quamobrem has tres loquendi
formas considerandas proponimus: extensio occupat
locum, corpus habet extensionem
, et extensio non est corpus.
      Quarum prima ostendit, quomodo extensio sumatur
pro eo quod est extensum; idem enim plane concipio,
si dicam: extensio occupat locum, quam si dicam: extensum
occupat locum
. Neque tamen idcirco, ad fugiendam
ambiguitatem, voce extensum uti melius est: non enim
tam distincte significaret id quod concipimus, nempe
subjectum aliquod occupare locum, quia extensum est;
possetque aliquis interpretari tantum extensum esse subjectum
occupans locum
, non aliter quam si dicerem: animatum
occupat locum
. Quae ratio explicat, quare hic de
extensione nos acturos esse dixerimus, potius quam de
extenso, etiamsi eamdem non aliter concipiendam esse
putamus quam extensum.
Descartes Reg 443