— 85 —
Et quamvis, respiciens ad praeconceptum horologii
usum, dicere possim illud, cum horas non recte
indicat, a natura sua deflectere; atque eodem modo,
considerans machinamentum humani corporis tanquam
comparatum ad motus qui in eo fieri solent,
putem illud etiam a natura sua aberrare, si ejus fauces
sint aridae, cum potus ad ipsius conservationem non
prodest; satis tamen animadverto hanc ultimam naturae
acceptionem ab altera multum differre: haec
enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione
mea, hominem aegrotum et horologium male fabricatum
cum idea hominis sani et horologii recte facti
comparante, dependens, rebusque de quibus dicitur
extrinseca; per illam vero aliquid intelligo quod revera
in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet
veritatis.
Descartes Med 8