— 137 —
Quatuor
igitur nobis in genere sunt velocitatis tarditatisque
rationes: aut quia medii et spatii dimensio differt,
facilius enim atque citius cedit aër, quam
aqua: aut quia ipsum quod fertur, differt, quia
velocius fertur, quod magis valet sibi locum aperire:
aut differt terminus ad quem est motus sicut differt
terminus minus naturalis a magis naturali, et naturalis
a praeternaturali, ad quos maiori vel minori
sponte vel violentia feratur. In his omnibus, quod ad
motum spectat, vacuum nihil conducere videtur, cui
non motum vel quietem sed locum et continentiam
tantum est administrare. Ut enim materia aequaliter
se habet ad omnium formarum receptionem, ita spacium
ad omnium locandorum continentiam indifferenter;
quae quidem propria natura hinc indeque hac
illacque huc illucque versum definite moveri contingat.
Quatenus aliquid feratur per id, quod erat plenum,
non fertur tamen per id, quod est plenum: et id, quod
movetur in orbe, movetur sane in spatio, in quo nihil,
quod vero movetur motu recto, opus est, ut aliud illi
— 138 —
cedat. In iis itidem, quae pelluntur voluntarie, et non
cum ratione, dicit Aristoteles virtutem acquiri a medio
aëre, vel alio, cum potius ab eo impediantur; sed
ipsum, quod fertur, innatam vel impressam habet virtutem,
qua ad illam loci differentiam, ad quam pellitur,
feratur, quae virtus impressa quandiu durat,
tandiu pellit: ut ubi quis pilam sursum iaciat, illi levitati
proportionale impressit; ad cuius certe lationis
differentiam nihil facit medium, quamvis ad lationem
simpliciter sit necessarium, quia, nisi sit spatium, per
quod feratur, nulla latio esse potest. Non tamen ideo
eius est definire propter quid quod movebitur stabit
alicubi.
Bruno Acr 137-138