— 127 —
Propositio XLVI.

      Cognitio aeternae, et infinitae essentiae Dei, quam unaquaeque
idea involvit, est adaequata, et perfecta.

Demonstratio.

      Demonstratio praecedentis Propositionis Universalis est, et, sive
res, ut pars sive, ut totum, consideretur, ejus idea, sive totius sit, sive
partis (per Prop. praeced.), Dei aeternam, et infinitam essentiam involvet
Quare id, quod cognitionem aeternae, et infinitae essentiae
— 128 —
Dei dat, omnibus commune, et aeque in parte, ac in toto est,
adeoque (per Prop. 38. hujus) erit haec cognitio adaequata. Q.E.D.
Spinoza E 127-128