— 127 —
Propositio XLV.

      Unaquaeque cujuscunque corporis, vel rei singularis, actu
existentis, idea Dei aeternam, et infinitam essentiam necessario
involvit.

Demonstratio.

      Idea rei singularis, actu existentis, ipsius rei tam essentiam, quam
existentiam necessario involvit (per Coroll. Prop. 8. hujus): At res
singulares (per Prop. 15. p. 1.) non possunt sine Deo concipi; sed,
quia (per Prop. 6. hujus) Deum pro causa habent, quatenus sub
attributo consideratur, cujus res ipsae modi sunt, debent necessario
earum ideae (per Axiom. 4. p. 1.) ipsarum attributi conceptum,
hoc est (per Defin. 6. p. 1.), Dei aeternam, et infinitam essentiam
involvere. Q.E.D.
Scholium.

      Hic per existentiam non intelligo durationem, hoc est, existentiam,
quatenus abstracte concipitur, et tanquam quaedam quantitatis
species. Nam loquor de ipsa natura existentiae, quae rebus singularibus
tribuitur, propterea quod ex aeterna necessitate Dei
naturae infinita infinitis modis sequuntur (vide Prop. 16. p. 1.). Loquor,
inquam, de ipsa existentia rerum singularium, quatenus in
deo sunt. Nam, etsi unaquaeque ab alia re singulari determinetur
ad certo modo existendum, vis tamen, qua unaquaeque in existendo
perseverat, ex aeterna necessitate naturae Dei sequitur. Qua de re
vide Coroll. Prop. 24. p. 1.
Spinoza E 127