— 85 —
XVIII.
Tychonem verbo minus,
sed re plus motus
Terrae tribuere,
quam Copernicum.

      Quippe, cum Copernicus non dubitasset motum
Terrae tribuere, hoc Tycho tanquam in Physica valde
absurdum, atque a communi hominum sensu alienum,
voluit emendare; sed, quia veram motus naturam
non satis consideravit, verbo tantum asseruit
— 86 —
Terram quiescere, ac re ipsa plus motus ei concessit
quam alter.
Descartes PPh 85-86