— 85 —
      CXXXVIII. Ex Tutela, Dominio, Libertate tres
rerumpp. formae merae ortae, Optimatium, Regia, Libera.
      Optimatium resp. nititur Tutela ordinis, qua primum
fundata est, ut supra disseruimus ut soli Patricj
habeant auspicia, agrum, gentem, connubia, magistratus,
imperia, et apud gentes Sacerdotia.
      Regia (a) eminet unius dominatu, et summo ac
maxime libero apud eum unum omnium rerum arbitrio.
      Libera celebratur aequalitate suffragiorum, libertate
sententiarum
, et aequo omnibus ad honores vel
summos aditu; qui aditus census est, seu patrimonium.
      (a) Id vocabolum Regnum apud Scriptores saepe
diversa significat: quamobrem ne quam disserendis pariat
obscuritatem, animadvertendum est, principio rerum
Regem significasse propria significatione Ordinis Principem,
bellorum Ducem, et legum Latorem, significatione
— 86 —
maxime propria, qua leges ordinis ad plebem ferebat,
quales principio Reges ex ordine natos in turbis
cum plebe primum ortis supra narravimus Eaque
significatione sunt Reges Heroici apud Homerum, et
mansere diu apud Graecos ferme omnes, etiam in Rebus
publicis liberis, ut post Theseum alii longa serie in Atheniensi,
ut ne dicam in Rebuspublicis optimatium, uti
Regnum inter duos Heraclidarum divisum in Spartana,
maxime creatis Ephoris, sub quorum acri custodia ita
Reges, ut sub Regum custodia leges erant. [>]

Vico Univ20 85-86