— 355 —
      Par. VI. Concludo itaque, communia illa pacis vitia, de quibus
hic loquimur, nunquam directe, sed indirecte prohibenda esse,
— 356 —
talia scilicet imperii fundamenta jaciendo, quibus fiat, ut plerique,
non quidem sapienter vivere studeant (nam hoc impossibile est),
sed ut iis ducantur affectibus, ex quibus Reipublicae major sit utili
tas. Atque adeo huic rei maxime studendum, ut divites si non parci,
avari tamen sint. Nam non dubium est, quin, si hic avaritiae affectus,
qui universalis est, et constans, gloriae cupidine foveatur,
plerique rei suae sine ignominia augendae summum ponant studium,
quo honores adipiscantur, et summum dedecus vitent.
      Par. VII. Si itaque ad fundamenta utriusque imperii Aristocratici,
quae praeced. duobus Capp. explicui, attendamus, hoc ipsum ex iisdem
sequi videbimus. Numerus enim regentium in utroque adeo magnus
est, ut divitum maximae parti aditus ad regimen pateat, et ad imperii
honores adipiscendos. Quod si praeterea ( uti diximus Art. 47. Cap. 8. )
statuatur, ut Patricii, qui plus debent, quam sunt solvendo, ordine
Patricio deturbentur, et qui bona sua infortunio perdiderunt, ut
in integrum restituantur, non dubium est, quin omnes, quantum
poterunt, conabuntur bona sua conservare. Peregrinos praeterea
habitus nunquam concupiscent, nec patrios fastidient, si lege constituatur,
ut Patricii, et qui honores ambiunt, singulari veste dignoscantur:
de quo vide Art. 25. et 47. Cap. 8. Et praeter haec alia
in quocunque imperio cum natura loci, et gentis ingenio consentanea
excogitari possunt, et in eo apprime vigilari, ut subditi magis
sponte, quam lege coacti suum officium faciant.
      Par. VIII. Nam imperium, quod nihil aliud prospicit, quam ut homines
metu ducantur, magis sine vitiis erit, quam cum virtute. Sed
homines ita ducendi sunt, ut non duci, sed ex suo ingenio, et libero
suo decreto vivere sibi videantur; atque adeo ut solo libertatis amore,
et rei augendae studio, speque imperii honores adipiscendi retineantur.
Caeterum imagines, triumphi, et alia virtutis incitamenta
magis servitutis, quam libertatis sunt signa. Servis enim, non liberis
virtutis praemia decernuntur. Fateor quidem homi nes his stimulis
maxime incitari, sed ut haec in initio viris magnis, ita postea crescente
invidia ignavis, et opum magnitudine tumidis decernuntur,
magna omnium bonorum indignatione. Deinde qui parentum
triumphos, et imagines ostentant, injuriam sibi fieri credunt, ni
— 357 —
reliquis praeferantur. Denique, ut alia taceam, hoc certum est, quod
aequalitas, qua semel exuta communis libertas necessario perit,
conservari nullo modo possit, simulatque alicui Viro virtute claro
singulares honores jure publico decernuntur.
Spinoza TP 355-356-357