— 442 —
Nam
etiamsi aliquis sibi persuadere possit, ex. gr., si ad nihilum
reducatur quidquid est extensum in rerum natura,
— 443 —
non repugnare interim, ipsam extensionem per se solam
existere, non utetur tamen idea corporea ad hunc conceptum,
sed solo intellectu male judicante. Quod ipse
fatebitur, si attente reflectat ad illam ipsam extensionis
imaginem, quam tunc in phantasia sua fingere conabitur:
advertet enim, se eamdem non percipere omni
subjecto destitutam, sed omnino aliter imaginari quam
judicet; adeo ut illa entia abstracta (quidquid credat
intellectus de rei veritate) nunquam tamen in phantasia
a subjectis separata formentur.
Descartes Reg 442-443