— 355 —
      Par. III. At Romae plebis Tribuni perpetui etiam erant verum
impares, ut Scipionis alicujus potentiam premerent: et praeterea id,
quod salutare esse judicabant, ad ipsum Senatum deferre debebant,
a quo etiam saepe eludebantur, efficiendo scilicet, ut plebs ei magis
faveret, quem ipsi Senatores minus timebant. Ad quod accedit,
quod Tribunorum contra Patricios auctoritas plebis favore defenderetur,
et quotiescunque ipsi plebem vocabant, seditionem potius
movere, quam Concilium convocare viderentur. Quae sane incommoda
in imperio, quod in praecedd. duob. Capp. descripsimus,
locum non habent.
      Par. IV. Verumenimvero haec Syndicorum auctoritas hoc solummodo
praestare poterit, ut imperii forma servetur, atque adeo
prohibere, ne leges infringantur, et ne cuiquain cum lucro peccare
liceat; sed nequaquam efficere poterit, ne vitia, quae lege prohiberi
nequeunt, gliscant, ut sunt illa, in quae homines otio abundantes
incidunt, et ex quibus imperii ruina non raro sequitur. Homines
enim in pace deposito metu paulatim ex ferocibus et barbaris civiles,
seu humani, et ex humanis molles, et inertes fiunt, nec alius alium
virtute, sed fastu, et luxu excellere studet; unde patrios mores fastidire,
alienos induere, hoc est, servire incipiunt.
      Par. V. Ad haec mala vitandum multi conati sunt leges sumptuarias
condere, sed frustra. Nam omnia jura, quae absque ulla alterius
injuria violari possunt, ludibrio habentur, et tantum abest, ut
hominum cupiditates, et libidinem frenent, quin contra easdem intendant :
nam nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
Nec unquam hominibus otiosis ingenium deest ad eludenda jura,
quae instituuntur de rebus, quae absolute prohiberi nequeunt, ut
sunt convivia, ludi, ornatus, et alia hujusmodi, quorum tantummodo
excessus malus, et ex umuscujusque fortuna aestimandus est,
ita ut lege nulla universali determinari queat.
Spinoza TP 355