— 86 —
XXIX. Ordo.

      Ipse et pater est omnis ordinis, sicut et productor
omnis multitudinis. Ipse fecit gradus in rebus, ipse unumquodque
ad suum terminum per certas methodos, media
atque vias adducit, ordinem faciens extra se ipsum, sicut
numerum et figuram et momentum pro rerum innumerabilium
— 87 —
diversitate et ornamento constituit. Per hunc eundem
ordinem ad illius contemplationem pervenimus; ut, quia
in ordine potentiae est potentissimum, in gradibus sapientiae
sapientissimum, in serie pulchritudinis pulcherrimum,
maiestatis maximum et optimum, non est dubium
unicuique ordini praepositum esse unum, et super universorum
omnem ordinem monadem istam ordinatricem, quae
cum simplex et unissima sit, in se ipsa ordinem nullum admittit
(qui enim fatuus ordinem illic intelliget, ubi nulla est
distinctio nullusque numerus?), sed est ipsa unitas super
omnem multitudinem, varietatem, distinctionem absoluta.
Bruno Sum 86-87