— 136 —
      Quod item inquit Aristoteles oportere motum esse
in tempore, et ideo, ut motus sit, temporalem esse
oportet, cui mire obstat vacuum, quia nulla est proportio
velocitatis inter id, quod per plenum movetur,
et quod per vacuum; istud sane nobis non obest, quia
non tale ponimus vacuum, quale alicubi vel aliquandiu
immoretur sine contento aliquo corpore. Nihilominus
tamen etsi illud sit, non tollit propterea motum
temporalem. Non necessarium est moveri in instanti,
quod movetur per vacuum. Oportet enim etiam spatium
non esse indivisibile, neque corpus quod movetur:
ubi vero spatium est corpus divisibile, licet nulla
sit ex parte medii resistentia, quid necesse est motum
in instanti fieri? Si enim ponatur quod ego per lineam
A B moveri debeam a termino A ad terminum B, inter
quos terminos neque aër neque aliud corpus intermediet,
nunquid non propter molem meam atque distantiae
A B, quae est 50 passuum, nihilominus mihi conficiendi
erunt 50 passus, quam aëre mediante? Procul dubio,
quamvis velocitatis differentia soleat accedere etiam
a dividendo medio luto, aqua, vel aëre, nihilominus tamen
aliae tarditatis velocitatisque rationes reliquuntur;
oportet enim successive alternatimque passus extendere,
et successive pars post partem recedat a termino,
moveatur per medium et attingat terminnm, et
quodam ordine distantiae partes, etsi nihil contineant,
pertranseat. Neque propterea accidit, ut aliquid per
nihilum moveatur: vacuum enim non est absolute nihil,
— 137 —
sed nihil eorum, quae moventur; est tamen verum spatium
locus, et necessarium omnium receptaculum,
quod non minus debet esse verum et necessarium Aristoteli,
ut in eo sibi diversa cedant corpora, quam
eidem materiae necessario verissimeque esse oportet,
in eodem diversae recipiantur formae subiecto. [>]
Bruno Acr 136-137