— 442 —
      Per extensionem intelligimus, illud omne quod habet
longitudinem, latitudinem, et profunditatem, non inquirentes,
sive sit verum corpus, sive spatium tantum;
nec majori explicatione indigere videtur, cum nihil
omnino facilius ab imaginatione nostra percipiatur.
Quia tamen saepe litterati tam acutis utuntur distinctionibus,
ut lumen naturale dissipent, et tenebras inveniant
etiam in illis quae a rusticis nunquam ignorantur:
monendi sunt, hic per extensionem non distinctum
quid et ab ipso subjecto separatum designari, neque
in universum nos agnoscere ejusmodi entia philosophica,
quae revera sub imaginationem non cadunt. [>]
Descartes Reg 442