— 442 —
      Optaremus hoc in loco lectorem nancisci ad Arithmeticae
et Geometriae studia propensum, etiamsi in ijsdem
nondum versatum esse malim, quam vulgari more
eruditum: usus enim regularum, quas hic tradam, in
illis addiscendis, ad quod omnino sufficit, longe facilior
est, quam in ullo alio genere quaestionum; hujusque
utilitas est tanta ad altiorem sapientiam consequendam,
ut non verear dicere hanc partem nostrae methodi non
propter mathematica problemata fuisse inventam, sed
potius haec fere tantum hujus excolendae gratia esse
addiscenda. Nihilque supponam ex istis disciplinis, nisi
forte quaedam per se nota et unicuique obvia; sed
earumdem cognitio, sicut ab alijs solet haberi, etiamsi
nullis apertis erroribus sit corrupta, plurimis tamen
obliquis et male conceptis principijs obscuratur, quae
passim in sequentibus emendare conabimur.
Descartes Reg 442