— 126 —
Corollarium II.

      De natura Rationis est res sub quadam aeternitatis specie percipere.
Demonstratio.

      De natura enim Rationis est res, ut necessarias, et non, ut contingentes,
contemplari (per Prop. praeced.). Hanc autem reum necessitatem
(per Prop. 41. hujus) vere, hoc est (per Axiom. 6. p. 1.),
ut in se est, percipit. Sed (per Prop. 16. p. 1.) haec rerum necessitas
est ipsa Dei aeternae naturae necessitas; ergo de natura Rationis
est res sub hac aeternitatis specie contemplari. Adde, quod fundamenta
Rationis notiones sint (per Prop. 38. hujus), quae illa explicant,
quae omnibus communia sunt, quaeque (per Prop. 37.
hujus
) nullius rei singularis essentiam explican, quaeque propterea
absque ulla temporis relatione, sed sub quadam aeternitatis specie
debent concipi. Q.E.D.
Spinoza E 126