— 84 —
      CXXXVII. Id verum Grotius dixit, quamquam
non vere, quia non suis ex caussis dixit, quum jus
gentium duplex
facit, proprium, et proprio minus; ac proprium
definit, quod pertinet ad mutuam hominum societatem,
ex quo genere jura bellorum, et pacis esse dicit;
proprio minus, quod spectat privatim ad cujusque
populi tranquillitatem
; ex quo genere dicit esse modos
acquirendi dominj jure naturali gentium, quot numerant
Jurisconsulti Romani, occupatione bellica excepta.
Quia jus gentium proprium est jus violentiae, ut definivimus,
— 85 —
quod a majoribus gentibus in statu exlegi
fundatum, ut narravimus, rebuspp. postea constitutis,
occasione bellorum inter minores gentes, violentia
inter ipsas recurrente, ac proinde recurrente statu
exlegi, inter ipsas recurrit, ut demonstravimus. Id
autem jus, cum vi geratur, et vis electionis sit expers,
est quodammodo immutabile: unde jus bellorum apud
omnes gentes humanas, omnique tempore videas uniforme:
minus proprio a nationibus est introductum citra
omnem vim; ac proinde cum voluntate ortum sit,
mutabile est, non pro libidine tamen, sed pro formis
rerumpp., ut vidimus: quare non solum alio tempore
aliud, sed uno eodemque tempore in alia orbis terrarum
parte esse aliud potest.
Vico Univ20 84-85