— 84 —
XII.
Lunam, cum nova est,
a Terra illuminari.

      Quod etiam confirmatur, ex eo quod, Luna existente
inter Solem et Terram, ejus facies quae a Sole non
illustratur, debile quoddam lumen ostendat, quod
facile conjicimus ad illam pervenire a Terra, quae
tunc radios a Sole receptos eam versus reflectit; minuitur
enim paulatim, prout pars Terrae a Sole illuminata
ab ea se avertit.
XIII.
Eliezer Loya Solem inter Fixas, et
Terram inter Planetas
posse numerari.

      Atque omnino, si Terram ex Jove respiceremus,
minor quidem, sed forte non minus lucida nobis appareret,
quam hinc Jupiter appareat; ex vicinioribus
autem Planetis, major videretur; sed ex Fixis, propter
nimiam earum distantiam, omnem conspectum effugeret.
Ex quibus sequitur ipsam inter Planetas, et
Solem inter Stellas fixas posse numerari.
XIV.
Fixas eandem semper
a se mutuo distantiam
retinere, non autem
Planetas.

      Differunt etiam inter se Stellae in eo, quod illae quas
Fixas vocamus, eandem semper a se mutuo distantiam,
eundemque ordinem servent; aliae autem assidue inter
se situm mutent: unde Planetae sive errantes appellantur.
XV.
Easdem Planetarum
apparentias per varias
hypotheses posse
explicari.

      Equidem, ut in medio mari, tempore tranquillo,
— 85 —
cum quis ex una navi alias eminus respicit inter se
situm mutantes, saepe potest dubitare quibusnam ex
illis, et annon etiam suae, motus (a quo procedit ista
situs variatio) sit tribuendus: ita errores Planetarum,
e Terra conspecti, tales apparent, ut ex ipsis solis cognosci
non possit, quibusnam corporibus sint proprie
tribuendi. Cumque sint valde inaequales et implicati,
non facile est illos explicare, nisi ex variis modis, quibus
possunt intelligi, unum aliquem eligamus, secundum
quem ipsos fieri supponamus. In quem finem
inventae sunt ab Astronomis tres diversae hypotheses,
hoc est, positiones, quae non ut verae, sed tantum ut
phaenomenis explicandis idoneae, considerantur.
XVI.
Hypothesin Ptolemaei
apparentiis non satisfacere.

      Harum prima est Ptolomaei, quae quoniam multis
phaenomenis adversatur (ut inprimis incremento et
decremento luminis, quod in Venere sicut in Luna
observatur), jam vulgo ab omnibus Philosophis rejici
solet, ideoque hic a me praetermittetur.
XVII.
Hypotheses Copernici
et Tychonis non differre
in quantum hypotheses.

      Secunda est Copernici, et tertia Tychonis Brahe:
quae duae, quatenus sunt tantum hypotheses, eodem
modo phaenomenis satisfaciunt, et non magna inter
ipsas differentia est, nisi quod illa Copernici aliquanto
simplicior sit et clarior; adeo ut Tycho non habuerit occasionem
illam mutandi, nisi quia non hypothesin dumtaxat,
sed ipsam rei veritatem explicare conabatur.
Descartes PPh 84-85