— 84 —
Nec sane minori
reprehensione dignum videtur
hoc placitum, motum a
corpore in corpus communicari,
quam illud de attractionibus,
motibusque, qui ob fugam
— 85 —
vacui vulgo Scholarum
obtinet: nam tantundem mihi
videtur, corpus projectum secum
ferre omnem manus projicientis
impulsum, quantum
aërem in antlia haustum post
se aquam sursum attrahere.
Jam virtute Physicae melioris
per praeclarissima experimenta
isthaec attractiones veri aëris
circumpulsus comperti sunt: [>]
Vico Ant 84-85