— 388 —
Similiter si principium tuum cardinale statuas propositionem
affirmativam, negativae certe illinc directe non pendebunt; indirecte
autem opus erit propositione: si oppositum alicuius est verum, ipsum est falsum;
hoc est: si oppositum alicuius affirmatur, ipsum negatur; quae cum sit propositio
negativa, iterum nullo modo, nec directe, quod per se patet, nec indirecte,
nisi per sui ipsius petitionem, e principio affirmativo deduci poterit. Utcunque
igitur tecum statueris, non detrectabis quam in fronte propositionis postulavi
— 389 —
propositionem: omnium omnino veritatum dari non posse principium unicum,
ultimum, catholicon.
Kant ND 388-389