— 85 —
XXVIII. Nomen.

      Innominabilis est. Ea enim possunt nominari, quae
et definita sunt; quorum vero non est finis neque terminus
neque certificata natura, quod putas esse nomen? Illi
subinde omne esse convenit, quia est rerum omnium essentia,
item virtutum et praedicatorum omnium fons, et
— 86 —
quidquid dicitur secundum bonitatem et magnitudinem,
de eodem dicitur per excellentiam, quatenus eidem nomina
omnium actuum et essentiae omnis conveniunt. Iam quinam
erit potens unum nomen effingere vel proferre, quod virtutem
nominum omnium referat? Quis item in catalogum
rediget omnia rerum nomina cum virtute ad significandum
eam illarum substantiam, quae antecedit omnia, cum ne
unam quidem unius rei particularis substantiam cognoscibilem
habeamus vel nominabilem? Rursum quod ad virtutes
attinet et actus distributive recensendo, quod volumen
poterit nomina pro eorum sufficientia complecti? Deus
igitur aut nullo nomine aut omnibus nominibus erit significandus.
Est enim omnia in omnibus, quia dat esse omnibus;
et est nullum omnium, quia est super omnia, singula
et universa essentia et nobilitate et virtute praetergrediens.
Ut autem omne esse supereminet, continet, effundit
atque conservat, ita omnia, quatenus sunt extra ipsum
vel aliud ab ipso, sunt vanitas, nihil, non ens; relinquitur
ut ipse sit solum ens, et hoc est nomen quod ipsius maxime
possumus efferre et quod auditum et revelatum accepimus,
ut appelletur ‘qui est’ vel ‘quod est.’ Omnia enim reliqua
ab ipso sunt quod subest vel quod deest vel abest.
Bruno Sum 85-86