— 83 —
      Atqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstante
Dei bonitate, judicia mea falsa esse contingat.
Sed nova hic occurrit difficultas circa illa ipsa quae
tanquam persequenda vel fugienda mihi a natura exhibentur,
atque etiam circa internos sensus in quibus
errores videor deprehendisse: ut cum quis, grato cibi
alicujus sapore delusus, venenum intus latens assumit.
— 84 —
Sed nempe tunc tantum a natura impellitur ad illud
appetendum in quo gratus sapor consistit, non autem
ad venenum, quod plane ignorat; nihilque hinc
aliud concludi potest, quam naturam istam non esse
omnisciam: quod non mirum, quia, cum homo sit
res limitata, non alia illi competit quam limitatae
perfectionis.
      At vero non raro etiam in iis erramus ad quae a natura
impellimur: ut cum ii qui aegrotant, potum vel
cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan
hic poterit, illos ob id errare, quod natura eorum sit
corrupta; sed hoc difficultatem non tollit, quia non
minus vere homo aegrotus creatura Dei est quam sanus;
nec proinde minus videtur repugnare illum a
Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium
ex rotis et ponderibus confectum non minus accurate
leges omnes naturae observat, cum male fabricatum
est et horas non recte indicat, quam cum omni ex
parte artificis voto satisfacit: ita, si considerem hominis
corpus, quatenus machinamentum quoddam est ex
ossibus, nervis, musculis, venis, sanguine et pellibus
ita aptum et compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens
existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui
nunc in eo non ab imperio voluntatis nec proinde a
mente procedunt, facile agnosco illi aeque naturale
fore, si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium
ariditatem pati, quae sitis sensum menti inferre solet,
atque etiam ab illa ejus nervos et reliquas partes ita
disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur,
quam, cum nullum tale in eo vitium est, a simili
— 85 —
faucium siccitate moveri ad potum sibi utile assumendum.
Descartes Med 83-84-85