— 441 —
Maneat ergo ratum et fixum, quaestiones perfecte determinatas
vix ullam difficultatem continere, praeter illam
quae consistit in proportionibus in aequalitates evolvendis;
atque illud omne, in quo praecise talis difficultas
invenitur, facile posse et debere ab omni alio
subjecto separari, ac deinde transferri ad extensionem
et figuras, de quibus solis idcirco deinceps usque ad
regulam vigesimam quintam, omissa omni alia cogitatione,
tractabimus.
Descartes Reg 441