— 85 —
XXVII. Conceptio.

      Sicut ad illum non datur accessus neque adhaesio
neque aperta visio neque comprehensio, ita neque conceptio;
quid enim concipere possumus, nisi quod apprehendimus
et ad quod attingendum pervenimus? Quod ergo
intentione non pulsavimus, non tetigimus, neque comprehensione
complectemus. Ipse vero non intendendo, quasi
emigratione quadam et emissione et progressu seu discursu
ad rerum intuitum et comprehensionem manuducitur,
sed omnimoda praesentia universa in se ipsis non aspicit
modo, sed et inspicit, sicut non astat modo rebus, sed
et instat; instat autem non ut comprehensus ab illis atque
contentus, sed ut comprehendens et continens illa, atque
ut omnium essentiale fundamentum atque centrum vitae
et substantiae universae.
Bruno Sum 85