— 441 —
      Ex quibus facile concluditur, non parum profuturum,
si transferamus illa, quae de magnitudinibus in
genere dici intelligemus, ad illam magnitudinis speciem,
quae omnium facillime et distinctissime in imaginatione
nostra pingetur: hanc vero esse extensionem
realem corporis abstractam ab omni alio, quam quod
sit figurata, sequitur ex dictis ad regulam duodecimam,
ubi phantasiam ipsam cum ideis in illa existentibus
nihil aliud esse concepimus, quam verum corpus reale
extensum et figuratum. Quod per se etiam est evidens,
cum in nullo alio subjecto distinctius omnes proportionum
differentiae exhibeantur; quamvis enim una res
dici possit magis vel minus alba quam altera, item unus
sonus magis vel minus acutus, et sic de caeteris, non
tamen exacte definire possumus, utrum talis excessus
consistat in proportione dupla vel tripla, etc., nisi per
analogiam quamdam ad extensionem corporis figurati.
Descartes Reg 441