— 83 —
Ita quamvis stella non magis oculum meum
quam ignis exiguae facis afficiat, nulla tamen in eo
realis sive positiva propensio est ad credendum illam
non esse majorem, sed hoc sine ratione ab ineunte
aetate judicavi; et quamvis ad ignem accedens sentio
calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens
sentio dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat
in igne aliquid esse simile isti calori, ut neque etiam
isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque
demum sit, quod istos in nobis sensus caloris
vel doloris efficiat; et quamvis etiam in aliquo spatio
nihil sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo
nullum esse corpus: sed video me in his aliisque permultis
ordinem naturae pervertere esse assuetum, quia
nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum
a natura datae sunt ad menti significandum quaenam
composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda,
et eatenus sunt satis clarae et distinctae, utor
tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum
quaenam sit corporum extra nos positorum essentia,
de qua tamen nihil nisi valde obscure et confuse
significant.
Descartes Med 83