— 135 —
ARTIC. XXXV.

      Non igitur ullus erit motus, si non sit vacuum,
omne enim movetur aut e vacuo, aut ad vacuum, aut
in vacuo.
RATIO.

      «Nulla necessitate (inquit Aristoteles,) si motus
est, vacuum esse oportet: tum quia (contra Melissum)
potest alterari plenum, tum quia in motu secundum
locum corpora sibi cedant oportet.» Nos ad haec
concedimus et consentimus, non oportere esse spatium,
quod motum faciat sine corpore, tale enim vacuum et
natura respuit, et nos, ulla ratione non cogente, ponere
non debemus: sed vacuum esse potest, in quo
sibi cedant, succedantque corpora, si spatium idem
revera est, quod iam ab aëre occupatum, ab aqua
nunc occupetur, postmodumque ab alio aliquo possit
occupari, ab hisce omnibus distinctum consequenter.
— 136 —
Necesse est enim aliud quid vere esse a me et ab aëre
spatium, in quo aër mihi, et ego aëri vicissim cedimus.
Bruno Acr 135-136