— 125 —
Corollarium I.

      Hinc sequitur, a sola imaginatione pendere, quod res tam respectu
praeteriti, quam futuri, ut contingentes contemplemur.
Scholium.

      Qua autem ratione hoc fiat, paucis explicabo. Ostendimus
supra ( Prop. 17. hujus cum ejus Coroll. ) Mentem, quamvis res
non existant, eas tamen semper, ut sibi praesentes, imaginari, nisi
causae occurrant, quae earum praesentem existentiam secludant.
Deinde ( Prop. 18. hujus ) ostendimus, quod, si Corpus humanum
semel a duobus corporibus externis simul affectum fuit, ubi Mens
postea eorum alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur,
hoc est, ambo, ut sibi praesentia, contemplabitur, nisi causae
occurrant, quae eorum praesentem existentiam secludant. Praeterea
nemo dubitat, quin etiam tempus imaginemur, nempe, ex
eo, quod corpora alia aliis tardius, vel celerius, vel aeque celeriter
moveri imaginemur. Ponamus itaque puerum, qui heri prima
vice hora matutina viderit Petrum, meridiana autem Paulum,
et vespertina Simeonem, atque hodie iterum matutina hora patrum.
Ex Propositione 18. hujus patet, quod simulac matutinam
lucem videt, illico solem eandem caeli, quam die praecedenti viderit,
partem percurrentem, sive diem integrum, et simul cum
tempore matutino Petrum, cum meridiano autem Paulum, et
— 126 —
cum vespertino Simeonem imaginabitur, hoc est pauli, et Simeonis
existentiam cum relatione ad futurum tempus imaginabitur;
et contra, si hora vespertina Simeonem videat, Paulum, et
Petrum ad tempus referet, eosdem scilicet simul cum
tempore praeterito imaginando; atque haec eo constantius, quo
saepius eos eodem hoc ordine viderit. Quod si aliquando contingat,
ut alia quadam vespera loco Simeonis, Jacobum videat,
tum sequenti mane cum tempore vespertino jam simeonem, jam
Jacobum, non vero ambos simul imaginabitur. Nam alterutrum
tantum, non autem ambos simul tempore vespertino vidisse supponitur.
Fluctuabitur itaque ejus imaginatio, et cum futuro tempore
vespertino jam hunc, jam illum imaginabitur, hoc est,
neutrum certo, sed utrumque contingenter futurum contemplabitur.
Atque haec imaginationis fluctuatio eadem erit, si imaginatio
rerum sit, quas eodem modo cum relatione ad tempus praeteritum,
vel praesens contemplamur, et consequenter res tam ad
tempus praesens, quam ad praeteritum, vel futurum relatas, ut contingentes,
imaginabimur.
Spinoza E 125-126