— 125 —
Propositio XLIV.

      De natura Rationis non est res, ut contingentes, sed,
ut necessarias, contemplari.

Demonstratio.

      De natura rationis est res vere percipere (per Prop. 41. hujus),
nempe (per Ax. 6. p. 1.) ut in se sunt, hoc est (per Prop. 29. p. 1.),
non ut contingentes, sed ut necessarias. Q.E.D.
Spinoza E 125