— 83 —
X.
Lunam et alios Planetas
lucem a Sole mutuari.

      Contra vero Lunam videmus, ea tantum parte
splendere quam Soli habet obversam; unde cognoscimus
illam esse proprio lumine destitutam, et tantum
radios a Sole acceptos versus oculos nostros reflectere.
Quod idem etiam de Venere perspicillorum ope
observatur. Idemque de Mercurio, Marte, Jove et
Saturno non difficulter persuadetur, ex eo quod eorum
lumen obtusius sive placidius sit quam Fixarum,
— 84 —
et a Sole non adeo distent, quin possint ab ipso illuminari.
XI.
Terram ratione luminis
a Planetis non
differre.

      Denique idem de Terra experimur: conflata enim
est ex opacis corporibus, quae Solis radios excipientia,
illos non minus valide quam Luna reflectunt; quin
etiam nubibus est involuta, quae licet multo minus
opacae sint, quam pleraeque aliae ejus partes, saepe
tamen ipsas videmus, cum a Sole illustrantur, non
minus albicantes esse quam Lunam; adeo ut sit satis
manifestum, eam ratione luminis a Luna, Venere,
Mercurio, aliisque Planetis non differre.
Descartes PPh 83-84