— 388 —
Quanquam
autem harum e non paucis scholis explosarum notionum, praesertim
prioris causam hic non gero **), maximi tamen momenti erit monuisse:
— 389 —
gravissimo illos errore labi, qui tam perversa argumentandi ratione
utuntur. Quicquid enim repugnat legibus intellectus et rationis, utique
est impossibile; quod autem, cum rationis purae sit obiectum, legibus
cognitionis intuitivae tantummodo non subest, non item. Nam hic
dissensus inter facultatem sensitivam et intellectualem (quarum indolem
mox exponam) nihil indigitat, nisi quas mens ab intellectu acceptas fert
ideas abstractas, illas in concreto exsequi et in intuitus commutare saepenumero
non posse
. Haec autem reluctantia subiectiva mentitur, ut
plurimum, repugnantiam aliquam obiectivam, et incautos facile fallit,
limitibus, quibus mens humana circumscribitur, pro iis habitis, quibus
ipsa rerum essentia continetur.
      Ceterum compositis substantialibus sensuum testimonio aut utcunque
aliter datis, dari tam simplicia quam mundum, cum facile patescat,
argumento ab intellectus rationibus deprompto: in definitione
nostra causas etiam in subiecti indole contentas digito monstravi, ne
notio mundi videatur mere arbitraria et, ut fit in mathematicis, ad deducenda
tantum inde consectaria conficta. Nam mens, in conceptum
compositi, tam resolvendo quam componendo, intenta, in quibus tam
a priori quam a posteriori parte acquiescat, terminos sibi exposcit et
praesumit.
Kant Diss 388-389