— 83 —
Et illud placitum,
quod res pergant obtinere
formam, qua semel praeditae
sunt, Scholas decet, quae
ista tutoria naturae consilia in
rerum naturalium caussis habent.
Nam sane quae cujusque
rei naturalis propria forma est,
cum omni temporis momento
— 84 —
ei accedat aliquid, vel decedat.
Quare forma physica nihil
aliud nisi continens rei mutatio
est. Igitur ista perfecta quies
omnino e physica est procul eliminanda.
Vico Ant 83-84