— 83 —
Motus
enim est viciniae seu situs mutatio:
nunquam non corpora corporibus
vicina situm mutant:
semper corpora effluunt, semper
influunt: et haec est vita rerum,
fluminis nempe instar,
quod idem videtur, et semper
alia atque alia aqua profluit.
Quare nihil in natura hanc corporum
viciniam, seu eundem
situm, vel momento quidem
temporis obtinet. [>]
Vico Ant 83