— 353 —
Cum igitur Dictatoria
potestas absoluta sit, non potest non esse omnibus formidabilis,
praesertim si statuto tempore, ut requiritur, Dictator crearetur,
quia tum unusquisque gloriae cupidus eum honorem summo studio
ambiret, et certum est, quod in pace non tam virtus, quam opulentia
spectatur, ita ut quo quisque superbior, eo facilius honores
adipiscatur: et forte hac de causa Romani nullo constituto tempore,
sed fortuita quadam necessitate coacti Dictatorem facere consueverant.
At nihilominus tumor Dictatoris, ut Ciceronis verba referam,
bonis injucundus fuit. Et sane, quandoquidem haec Dictatoria
potestas Regia absolute est, potest non absque magno Reipublicae
periculo imperium aliquando in Monarchicum mutari, tametsi in
tempus, quantumvis breve, id fiat. Adde quod, si ad creandum Dictatorem
nullum certum tempus designatum sit, ratio tum nulla
temporis intercedentis ab uno ad alium, quam maxime servandam
esse diximus, haberetur, et quod res etiam vaga admodum esset,
ut facile negligeretur. Nisi itaque haec Dictatoria potestas aeterna sit,
et stabilis, quae servata imperii forma in unum deferri nequit, erit
ergo ipsa, et consequenter Reipublicae salus, et conservatio admodum
incerta.
      Par. II. At contra dubitare nequaquam possumus ( per Art. 3.
Cap. 6.
), quod si possit servata imperii forma Dictatoris gladius
perpetuus, et malis tantummodo formidini esse, nunquam eo usque
vitia invalescere poterunt, ut tolli, aut emendari nequeant. Ut igitur
has omnes conditiones obtineamus, Syndicorum Concilium
Concilio supremo subordinandum diximus, ut scilicet dictatorius
ille gladius perpetuus esset non penes personam aliquam naturalem,
sed civilem, cujus membra plura sint, quam ut imperium inter se
possint dividere ( per Art. 1. et 2. Cap. 8. ), vel in scelere aliquo
convenire: ad quod accedit, quod a reliquis imperii muneribus subeundis
prohibeantur, quod militiae stipendia non solvant, et quod
denique ejus aetatis sint, ut praesentia, ac tuta, quam nova, et periculosa
malint. Quare imperio nullum ab iis periculum, et consequenter
non bonis, sed malis tantummodo formidini esse queunt,
et revera erunt. Nam, ut ad scelera peragenda debiliores, ita ad m
litiam coercendam potentiores sunt. Nam praeterquam quod principiis
obstare possunt (quia Concilium aeternum est), sunt praeterea
— 354 —
numero satis magno, ut sine invidiae timore potentem unum, aut
alterum accusare, et damnare audeant, praesertim quia suffragia
calculis feruntur, et sententia nomine totius Concilii pronunciatur.
Spinoza TP 353-354-355