— 84 —
XXVI. Intentio.

      Ad ipsius cognitionem ascendimus per creaturarum et
effectuum ipsius vestigia contendentes; propterea speciem
illius magnitudinis nulla intentione comprehendere possumus,
qua pro rei dignitate formemur, sed solum quasi
ad illam lucem progredientes et adnitentes amplius atque
amplius possumus ab inferioribus recedendo conscendere,
— 85 —
non tamen ad inaccessibilem illam altitudinem pervenire,
iuxta illud ‘attenuati sunt oculi mei aspicientes in excelsum’
et ‘ascendit homo ad cor altum et exaltabitur Deus’.
Bruno Sum 84-85