— 440 —
      Notandum est deinde, nihil ad istam aequalitatem
reduci posse, nisi quod recipit majus et minus, atque
illud omne per magnitudinis vocabulum comprehendi:
adeo ut, postquam juxta regulam praecedentem
difficultatis termini ab omni subjecto abstracti sunt,
hic tantum deinceps circa magnitudines in genere
intelligamus nos versari.
Descartes Reg 440