— 353 —
Caput X.

      Par. I. Imperii utriusque Aristocratici fundamentis explicatis, et
ostensis, superest ut inquiramus, an aliqua causa culpabili
possint dissolvi, aut in aliam formam mutari. Primaria causa, unde
hujusmodi imperia dissolvuntur, illa est, quam acutissimus Florentinus
Disc. 1. lib. 3.
in Tit. Livium observat, videlicet quod imperio,
sicuti humano corpori quotidie aggregatur aliquid, quod
quandoque indiget curatione
; atque adeo necesse esse, ait, ut aliquando
aliquid accidat, quo imperium ad suum principium, quo stabiliri
incepit, redigatur. Quod si intra debitum tempus non acciderit,
vitia eo usque crescent, ut tolli nequeant, nisi cum ipso imperio.
Atque hoe, inquit, vel casu contingere potest, vel consilio, et
prudentia legum, aut viri eximiae virtutis. Nec dubitare possumus,
quin haec res maximi sit ponderis, et quod, ubi huic incommodo
provisum non sit, non poterit imperium sua virtute, sed sola fortuna
permanere, et contra ubi huic malo remedium idoneum adhibitum
fuerit, non poterit ipsum suo vitio, sed solummodo inevitabili
aliquo fato cadere, ut mox clarius docebimus. Primum quod huic
malo remedium occurrebat, hoc fuit, ut scilicet singulis lustris supremus
aliquis Dictator in mensem unum, aut duos crearetur, cui jus
esset de Senatorum, et cujuscunque ministri factis cognoscendi, judicandi,
et statuendi, et consequenter imperium ad suum principium
restituendi. Sed qui imperii incommoda vitare studet, remedia adhibere
debet, quae cum imperii natura conveniant, et quae ex ipsius
fundamentis deduci queant, alias in Scyllam incidet, cupiens vitare
Charybdin. Est quidem hoc verum, quod omnes, tam qui regunt,
quam qui reguntur, metu supplicii, aut damni contineri debeant, ne
impune, vel cum lucro peccare liceat; sed contra certum etiam
est, quod si hic metus bonis, et malis hominibus communis fuerit,
versetur necessario imperium in summo periculo. [>]
Spinoza TP 353