— 42 —
De Primis Coloniis.

      Igitur cum Sesostris, sive Aegyptj Reges Monarchae hoc
communi Sesostridis nomine appellati, Imperium mediterraneo
mari tam longe lateque potens tenerent; et Aegyptj Sacerdotes,
ut Plutarchus in Sympos. VIII. refert, navigare putarint
piaculum; ex hac ipsa falsa persuasione, quod in Mari
Osiris
, qui ipsis Sol dicitur, periisset; necesse est, ut Reges aliquo
potentiae arcano hanc Sacerdotum religionem, et fortasse
etiam illam aliam, nisi prorsus eadem sit, urgentes, qua apud
Romanos, ut Tacitus in Annal. memorat, Dialibus egredi Italia
non licebat
; Sacerdotes a bellorum, et Provinciarum ultra
mare, tanquam re profana prohibuissent: eodem omnino pacto,
quo Augustus, et sequentes Rom. Principes ipsam Aegyptum e
Senatoriarum Albo Provinciarum erasere, et in eum Orbem
aditu difficilem, et Italicae Annonae horreum Equites Romanos
inlustres
spectati obsequj misere Praesides. Ex qua ipsa Religione
provenisse quoque necesse est, regionum maritima diu
vacua fuisse (cujus vetustatis extat pulcherrimum testimonium
apud Homerum, apud quem Ulysses, quoquo terrarum errans
appellit, conscendit speculas explorabundus, an eas terras
homines incolant, et ex longinquo fumo earum conjicit aliquem
cultum humanum: et Troja ipsa procul a mari sita narratur,
cum longum inde describatur iter ad mare usque, ubi naves,
et in cujus litore castra graecorum posita erant.
      Sed hinc conficitur, potius Transmarinos citra bellum primas
deduxisse colonias: quod plebes navigandi solertes, quales
Aegyptj bello a Sacerdotibus victi, ut victorum iram effugerent,
mari se commiserint, trans mare terras quaesierint, et in
maritimis sedes legerint. Nam Coloniae secundae aut gloria
proferendi imperj, aut populorum frequentia praenimia, aut
mercaturae aviditate armis deductae sunt: quorum nulla caussa
primis Temporis Obscuri Rebuspublicis commoda est. Quod
— 43 —
Virgilius antiquitatis scientissimus in Didone, et Aenea expressit;
quatenus uterque coacti, unde profugi uterque dicti nativas
terras deseruere, dum illa a suis infestata, hic suis invisus,
ex suspicione, quod cum Graecis in Trojae exitium conspirasset,
illa praecio, hic donis sibi externas sedes pararunt. (Et
quamvis Aeneae essent naves, arma, viri, quibus postea urbem
jam fundatam defendit; tamen agnoscens jus optimum Heroüm,
qui latinum agrum manu cepissent, omni vi, belloque
abstinuit.) Qui igitur non in vacua venirent, et neutrum possent,
neque precio emere, neque donis promereri agrum (ut
plebej turbis agrariis victi, profugique,) se applicarent colendis
eorum agris, in quorum terras Fortuna ipsos detulisset (pro
qua significatione Coloni, et varia eorum genera mansere in Jure
Rom. dicta. Cod. de Agricolis et Censitis: cum Coloni posteriores,
ut Romani, satis improprie dicerentur, utqui in indigenarum
agros jus dominj optimi acquirerent, et indigenae ex dominis
coloni fierent) Atque hi sunt Transmarini, quos Historici
Romani ab Asylis majorum gentium ad Asylum Romuli
detorsere:
qui cum neque praecio emere agros possent, et ex lege
prima Agraria
jus agnoscentes, aliena ex voluntate dominorum
propria fieri oportere; quod cum domi non potuissent turbis
Agrariis ab Optimis exprimere, multo minus sperabant foris,
Transmarini, inquam, eidem legi Agrariae, cui multo ante
Clientes mediterranei paruerant, se submisere. Et heic Divina
Providentia
admiranda: namque eo pacto Aegyptj, Phoenices,
Graeci, Humanitatem facilius in reliquum terrarum Orbem disportavere
Coloniis
, quam si gentes prius maritima celebrare
occepissent, unde exteros appulsu facile prohiberent: uti Romanos,
et quidem classe potentes ipsi Graeci Tarentini prohibuere:
ex quo bello Graeci primum Romanis cogniti.
Vico Notae 42-43