— 84 —
XXV. Oppositio.

      Illi sub conceptu lucis inaccensibiles oppositae sunt tenebrae,
tanquam e diversa regione, ut tenebras intelligamus
rerum potentiam passivam, lucem potentiam activam;
tenebras materiam, lucem actum; tenebras foeminam, lucem
marem. Et per consequens sicut perfectioni opponitur
imperfectio, infinito negative infinitum privative, fini illud
quod est ad finem, bono appetitus, vero potentia cognoscitiva,
pulchro amor pulchri; ita, tanquam ortus et occasus,
vita et mors, bonum et malum, oppositionem licet in rerum
natura comperire.
Bruno Sum 84