— 440 —
      Notandumque est, comparationes dici tantum simplices
et apertas, quoties quaesitum et datum aequaliter
participant quamdam naturam; caeteras autem
omnes non aliam ob causam praeparatione indigere,
quam quia natura illa communis non aequaliter est in
utraque, sed secundum alias quasdam habitudines sive
proportiones in quibus involvitur; et praecipuam partem
humanae industriae non in alio collocari, quam
in proportionibus istis eo reducendis, ut aequalitas
inter quaesitum, et aliquid quod sit cognitum, clare
videatur.
Descartes Reg 440