— 82 —
Sed ne quid
in hac re non satis distincte percipiam, accuratius
debeo definire quid proprie intelligam, cum dico me
aliquid doceri a natura. Nempe hic naturam strictius
sumo, quam pro complexione eorum omnium quae
mihi a Deo tributa sunt; in hac enim complexione
multa continentur quae ad mentem solam pertinent,
ut quod percipiam id quod factum est infectum esse
non posse, et reliqua omnia quae lumine naturali sunt
nota, de quibus hic non est fermo; multa etiam quae
ad solum corpus spectant, ut quod deorsum tendat, et
similia, de quibus etiam non ago, sed de iis tantum
quae mihi, ut composito ex mente et corpore, a Deo
tributa sunt. Ideoque haec natura docet quidem ea
refugere quae sensum doloris inferunt, et ea prosequi
quae sensum voluptatis, et talia; sed non apparet illam
praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus
sine praevio intellectus examine de rebus
extra nos positis concludamus, quia de iis verum scire
— 83 —
ad mentem solam, non autem ad compositum, videtur
pertinere.
Descartes Med 82-83