— 134 —
Sicut enim differt corpus cubi ab aequali
vacuo et loco, locatum videlicet a loco, ita dimensiones
corporis a dimensionibus spatii seu vacui differant
oportet. Neque propterea sequitur, quod eadem ratione
quotlibet dimensiones in eodem erunt loco: inconvenit
enim simul duplices esse locatorum dimensiones;
dimensiones autem locati atque loci simul, compositasque
quodammodo esse, prorsus est necessarium. Nusquam
— 135 —
enim tantum corpus locabitur, nisi tantundem
sit (quod ipsum capiat) dimensione spatium. Oportet
igitur, o Aristoteles, locum facere corporibus, praeter
cuiusque molem, non enim aliter exceptio et collocatio
fit, nisi in eodem spatio C (quod est quid aliud a duobus)
in quo erat A, fiat B. Cum enim cubus transfertur,
suas easdem secum habet dimensiones, ibidem iis,
quae sunt spatii, perpetuo permanentibus, dum infinita
in eodem successive sibi corpora cedant.
Bruno Acr 134-135