— 82 —
      Multa vero alia sunt quae, etsi videar a natura doctus
esse, non tamen revera ab ipsa, sed a consuetudine
quadam inconsiderate judicandi accepi, atque ideo
falsa esse facile contingit: ut quod omne spatium, in
quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat,
sit vacuum; quod in corpore, exempli gratia, calido
aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est, in
albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam
sentio, in amaro aut dulci idem sapor, et sic de caeteris;
quod et astra et turres, et quaevis alia remota
corpora ejus sint tantum magnitudinis et figurae, quam
sensibus meis exhibent, et alia ejusmodi.
Descartes Med 82