— 124 —
Scholium.

      In Scholio Propositionis 21. hujus Partis explicui, quid sit idea
ideae; sed notandum, praecedentem Propositionem per se satis
esse manifestam. Nam nemo, qui veram habet ideam, ignorat
veram ideam summam certitudinem involvere; veram namque
habere ideam, nihil aliud significat, quam perfecte, sive optime
rem cognoscere; nec sane aliquis de hac re dubitare potest, nisi
putet, ideam quid mutum instar picturae in tabula, et non modum
cogitandi esse, nempe ipsum intelligere; et quaeso, quis
scire potest, se rem aliquam intelligere, nisi prius rem intelligat?
hoc est, quis potest scire, se de aliqua re certum esse, nisi prius
de ea re certus sit? Deinde quid idea vera clarius, et certius dari
potest, quod norma sit veritatis? Sane sicut lux se ipsam, et tenebras
manifestat, sic veritas norma sui, et falsi est. Atque his me
ad has quaestiones respondisse puto; nempe, si idea vera, <niet voor zo
veel, t een wijze van denken |Modus cogitandi|, maar> quatenus
tantum dicitur cum suo ideato convenire, a falsa distinguitur,
nihil ergo realitatis, aut perfectionis idea vera habet prae falsa
(quando quidem per solam demonstrationem extrinsecam <en niet
door d,innerlijke afnoeming |Interna denominatio|> distinguuntur),
et consequenter neque etiam homo <of menschelijke ziel>,
qui veras, prae illo, qui falsas tantum ideas habet? Deinde unde fit,
ut homines falsas habeant ideas? Et denique, unde aliquis certo
scire potest, se ideas habere, quae cum suis < voorwerpen |Objecta|
of> ideatis conveniant. Ad has inquam, quaestiones me jam respondisse
puto. Nam quod ad differentiam inter ideam veram, et falsam
attinet, constat ex Propositione 35. hujus, illam ad hanc sese
habere, ut ens ad non-ens. Falsitatis autem causas a Propositione
19 usque ad 35. cum ejus Scholio clarissime ostendi. Ex quibus
etiam apparet, quid homo, qui veras habet ideas, homini,
qui non nisi falsas habet, intersit. Quod denique ultimum
attinet, nempe, undenam homo scire potest se habere ideam,
quae <met zijn voorwerp |Objectum|, of> cum suo ideato
conveniat, id modo satis superque ostendi ex hoc solo oriri,
quod ideam habet, quae <met zijn voorwerp, of> cum suo
ideato convenit, sive quod veritas sui sit norma. His adde
— 125 —
quod Mens nostra, quatenus res vere percipit, pars est infiniti
Dei intellectus (per Coroll. Prop. 11 hujus); adeoque tam necesse
est, ut mentis clarae, et distinctae ideae verae sint, ac Dei
ideae.
Spinoza E 124-125