— 82 —
VI.
Quae sit distantia reliquorum
planetarum
a Sole.

      Agnoscimus etiam, visu ratione adjuto, Mercurium
plus ducentis Terrae diametris a Sole distare; Venerem
plus quadringentis; Martem noningentis aut mille;
Jovem tribus millibus et amplius; ac Saturnum quinque
aut sex millibus.
VII.
Fixas non posse supponi
nimis remotas.

      Quantum autem ad Fixas, non permittunt quidem
phaenomena, ut ipsas a Sole aut Terra non magis
quam Saturnum distare arbitremur; sed nulla obstant,
quominus ad quantumlibet immensam distantiam remotas
esse supponamus: colligiturque ex motibus
coeli infra explicandis, eas a nobis esse adeo distantes,
ut Saturnus ad ipsas comparatus videatur admodum
propinquus.
VIII.
Terram e coelo conspectam,
non apparituram
esse, nisi ut
Planetam, Jove aut
Saturno minorem.

      Ex quibus manifestum est, Lunam et Terram, si ex
Jove vel Saturno conspicerentur, multo minores esse
— 83 —
apparituras, quam appareant Jupiter et Saturnus e
Terra conspecti; nec forte etiam Solem majorem visum
iri, si respiceretur ex Fixis, quam Fixae nobis e Terra
videntur: atque idcirco, ut sine praejudicio partes
mundi aspectabilis inter se comparemus, cavendum
esse ne Lunam, vel Terram, vel Solem magnitudine
Stellas superare arbitremur.
IX.
Solem et Fixas propria
luce fulgere.

      Differunt autem inter se Stellae, non modo quod
unae aliis sint majores; sed etiam quod quaedam propria
luce fulgeant, aliae vero tantum aliena. Ut inprimis
de Sole dubium esse non potest, quin lucem
qua oculos nostros perstringit, in se habeat: neque
enim tantam ab omnibus Fixis simul sumptis mutuari
potest, cum ipsae tantam ad nos non mittant, nec
tamen a nobis magis distent quam a Sole; ac nullum
aliud corpus apparet magis radiosum, a quo illam
accipiat: si quod autem esset, procul dubio appareret.
Idem de omnibus Stellis fixis facile credetur ab iis,
qui considerabunt quam vividos radios vibrent, ac
quantum a nobis et a Sole sint remotae: si enim alicujus
Stellae fixae tam vicini essemus quam Solis, credibile
est eam ipso non minorem, nec minus lucidam
esse apparituram.
Descartes PPh 82-83