— 82 —
      CXXXVI. Hoc jus civile commune, quod diximus
est jus commune omnium populorum, quod dicit
Gajus ubi jus Civile definit; omnes populi
qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio,

— 83 —
partim communi omnium hominum jure utuntur: idque
Divina Providentia quia rebus ipsis dictantibus inter
gentes seorsim ad cujusque populi tranquillitatem
ipsarum moribus explicavit; quo Civiles Potestates id
divisim edoctae, facilius conjunctim in jura bellorum convenirent.
Quod jus communibus gentium moribus explicatum,
est Jus Naturale Jurisconsultorum, a jure naturali
Philosophorum
longe diversum, quod ii ad Rationis aeternae
libellam severissime exigunt. Sed enim cum
respp. optimatium, ut inferius dicemus, ferme omnes
sint vel sub regna redactae, vel in libertatem resolutae,
quae duae rerumpp. formae ex ordine magis naturali,
quam civili reguntur, ut inferius dicemus quoque;
iisdem de caussis juris majorum gentium vetustiorum
custodia, qua potissimum stabant antiquae optimatium
respp. (namque id ejus reip. proprium, custodia patrj
moris, ut mox etiam dicetur) est relaxata: et ita in
privatis rebus agendis ea violentiae imitamenta, quae
supra memoravimus cessere; et sic cessere juris
civilis communis solemnitates; et jus populorum seu
gentium commune propius accessit ad jus naturale; et
solennis mancipatio ex. gr. in simplicem traditionem abiit;
et ita simplex rei traditio inter modos acquirendi dominj
jure naturali gentium
est numerata. [>]

Vico Univ20 82-83