— 82 —
Extensa inquieta.
Par. IV.

      Quies res metaphysica est,
physica motus. Et fingere
corpus ex se integrum,
seu, ut ajunt, indifferens
ad movendum quiescendumque,
id Physica non sinit.
Neque enim licet fingere quid
in natura, et extra naturam simul.
Natura enim motus est,
— 83 —
quo res componuntur, vivunt,
dissolvunturque: et in omni
temporis momento aliud nobiscum
componitur, aliud a nobis
dissolvitur. Quare compositum
esse moveri est. [>]
Vico Ant 82-83