— 352 —
Nam, si, dum Romani deliberant, perit Sagunthus,
dum contra pauci ex solo suo affectu omnia decernunt, perit libertas,
communeque bonum sunt namque humana ingenia hebetiora,
quam ut omnia statim penetrare possint; sed consulendo, audiendo,
et disputando acuuntur, et, dum omnia tentant media, ea, quae volunt,
tandem inveniunt, quae omnes probant, et de quibus nemo antea
cogitasset<; daar af wy in Hollant veel voorbeelden gezien hebben >.
Quod si quis regerat, hoc Hollandorum imperium non diu absque Comite,
vel Vicario, qui vicem Comitis suppleret, stetisse, hoc sibi responsum
habeat, quod Hollandi ad obtinendam libertatem satis putaverunt
Comitem deserere, et imperii corpus capite obtruncare, nec de
eodem reformando cogitarunt; sed omnia ejus membra, uti antea
constituta fuerant, reliquerunt, ita ut Hollandiae comitatus fine Comite,
veluti corpus fine capite, ipsumque imperium sine nomine manserit.
Atque adeo minime mirum, quod subditi plerique ignoraverint,
penes quos summa esset imperii potestas. Et quamvis hoc non esset,
ii tamen, qui imperium revera tenebant, longe pauciores erant,
quam ut multitudinem regere, et potentes adversarios opprimere
possent. Unde factum, ut hi saepe impune iis insidiari, et tandem
evertere potuerint. Subita itaque ejusdem Reipublicae eversio non
ex eo orta est, quod tempus in deliberationibus inutiliter consumeretur,
sed ex deformi ejusdem imperii statu, et paucitate regentium.
      Par. XV. Est praeterea hoc Aristocraticum imperium, quod plures
urbes tenent, alteri praeferendum, quia non opus est, ut in praecedenti,
cavere, ne universum supremum ejus Concilium subito impetu
opprimatur, quandoquidem ( per Art. 9. hujus Cap. ) eidem
convocando nullum tempus, nec locus designatur. Sunt praeterea
potentes cives in hoc imperio minus timendi. Nam, ubi plures urbes
libertategaudent, non sufficit ei, qui viam ad imperium affectat,
urbem unam occupare, ut imperium in reliquas obtineat. Est denique
— 353 —
nique in hoc imperio libertas pluribus communis. Nam ubi una sola
urbs regnat, eatenus reliquarum bono consulitut, quatenus regnanti
huic urbi expedit.
Spinoza TP 352-353